- ROTA
- I.ROTALusitanis dicitur, vimen illud mirabile, quod in Quantonia provinc. Sinici Imperii crescit et incolis Teng vocatur. Funem a natura contortum, credas, quod in maximam extendatur longitudinem, ac veluti funus per terram ac montes prorepat. Spinis horridum est; fortisque oblongioribus viret, crassitie vix digitum aequat et tamen saepe ad integrum stadium diffunditur, tantâ per montes copiâ, ut inter se intrictae stirpes etiam cervis iter impervium reddant. Lentissimum porro est, et frangi nescium; quamobrem ex eo rudentes funesque pro navibus confieri solent. Imo illud in licia vittulasque remissimas minutissime partiri solent, ex iisque corbes, crates, sedilia, aliaque contexere; maxime vero subtilissimas ac mollissimas illas storeas, in quibus Sinenses plerique nudi, dum somnum capiunt, decumbere consueverunt. Ex iisdem ipsos quoque lectulos efformant et pulvinaria, quae rebus quibusdam odoratis ad delitias infericunt. Insula Hainan tota hoc vimen profert atque illud praecipue praestantissimum, quod Rotam albam dicunt Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 32.II.ROTAapud Anastasium in Leone III. Fecit vestem albam holosericam rosatam, habentem in medio tabulam de Tyrio, cum historia Crucifixi. Nec non rotas de chrysoclavo ornatas in circuitu de quadrapulo etc. pallii est Ecclesiastici species. in rotae formam efficti, vel pallium rotarum figuris distinctum, Alia fuit Rota Iudaeorum, apud medii aevi Scriptores, nota videl. in vestibus, quâ a Christianis discernerentur, uti videre est supra, ubi de Iudaeis. At apud Adamnanum, de Locis Scripturae, l. 1. c. 6. Cuius (Templi) in superioribus grandis quaedam area cum lampadibus rota in funibus pendet: lychnuchus est in rotae formam de fornice pendulus, in sacris aedibus, quam coronam vocari aliis, notat Car. du Fresne Glossar. In Monasteriis porro Monialium, sic dicebatur turricula lignea versatilis, qua necessaria in Monasterium inferuntur, Gall. Tour. Sed et instrumenti Musici species eôdem nomine occurrit, apud Sanutum, l. 2. parte 4. c. 21. et in Epist. 85. Bonifacii Archiepiscopi Moguntinensis, ubi inter citharae species recensetur: Rocta alias, quam vocem vide apud Car. du Fresne ubi supra. Vide quoque in phrasi Crucem assumere.III.ROTAapud Plinium, l. 19. c. 4. Hortos villae iungendos non est dubium, riguosque maxime habendos, si contingat profluô amne, si minus, e puteo rota organisve pneumaticis. vel tollenonum haustu rigatos: quâ ex puteo hauritur aqua, non est τροχαλία Pollucis, cuius quidem etiam usum ad hauriendum e puteis accommodatum, docet. Sed machina, quam Plinius idem describit cum tympano, ubi tympanum quidem prius nominat, deinde et rotam. Altius autem aquam tollebat rota, quam tympanum. Ita suppositô, inquit, labrô ligneô, habente una secum coniunctum canalem et horis ad irrigandum et salinis ad temperandum praebetur aquae multitudo. Nempe inter tympanum et rotam plaustrorum haec erat differentia, quod tympana ex solidis tabulis erant contexta, rotae ex radiis. Virg. l. 2. Georg. v. 444.Qui radios trivêre rotis aut tympana plaustris.Ad quam similitudinem rotae ac tympana haustoriae machinae factae sunt, quae versabantur hominibus calcantibus, et aquae e puteis varios in usus extrahendae inserviebant. Aliae ab his rotae erant, quibus eosdem in usus e fluminibus aquae hauriebantur: fluminis ipsius impulsu, affixas circa earum frontes pinnas percutientis, versari solebant. Cuiusmodi rotarum meminit Lucretius, cum ait, l. 5. v. 517.Ut fluvios versare rotas atque haustra videmus.Ubi vocat haustra, modiolos rotis illis affixos, quibus aqua hauriebatur ac fundebatur. Vitruvius, l. 10. c. 10. Circa earum frontes affiguntur pinnae, quae cum percutiuntur ab impetu fluminis, cogunt propgredientes versari rotam et ita modiolis aquam haurientes et in summum referentes, sine operarum calcaturâ ipsius fluminis impetu versatae, praestant, quod opus est ad usum- Sed et aliae iterum erant molendinorum rotae, quarum idem Vitruvius ibid. meminit, Eâdem ratione, inquiens, versantur hydromylae. Υ῾δραλέτας Graeci vocant, verum de his infra. Etiam alia machina fuit, quâ Aegyptii aquam e Nilo hauriebant rigandis agris, Κοχλίαν Graeci, Latini Cochleam dixêre, cuius descriptionem ex eodem Vitruvio disces etc. Atque hôc pactô, aquâ nempe e puteis haustâ et manibus infusâ, non riguis aut rivis inductâ quum irrigatio fit, βρέχειν Theophraestus appellat, cuiusmodi βροχὴν non minimam cultus partem esse, quae sumitur circa balsami arborem inprimis, idem ait ubi de balsamo. Vide Salmas. ad Solin. p. 589.IV.ROTApetauro impacta, cuius meminit Martialis, l. 11. Epigr. 22. v. 3.Quam Rota transmisso toties impacta petauro:Ubi alii legunt, intacta, ludi apud Romanos species fuit, nobis non satis cogniti. Turnebus enim Petaurum putat lignum fuisse per rotam a Petaurista traiectum, l. 8. c. 4. Corn. Vitellius contra Georg. Merulam, c. 13. contendit Petaurum ipsum fuisse Petauristam, qui se per rotam, quasi in aere volantem, transmiserit, unde et nomen vult inditum. Aliter Hieron. Mercurialis de Arte Gymn. l. 4. c. 8. ubi Petaurum vult fuisse, machinam quandam ligneam, quâ homines rotis quibusdam in aerem iactabantur: forte assimilandam asseri funibus quatuor ad laquearia suspenso, cui pueri puellaeque insidentes per aerem iactari solent. Sed hoc genus, sub Oscellarum appellatione a Veteribusindigitatum, vide supra in voce Petaurum. Curruum Rotas quod attinet, quarum axibus ilicem, fraxinum atque ulmum, idoneam iudicat Plinius, l. 16. c. 43. Homeri temporibus stannô ornabantur; posteriori vero aevô, ut et tota vehicula, ebore obductae sunt, Plautus, in Aulul. Actu 2. sc. 1. v. 46. sicut Plinii tempestate, tota esseda atque vehicula aurô ac argentô insignita conspiciebantur, Plin. l. 34. c. 17. Et priscis quidem temporibus, duabus tantum Rotis construebantur currus, alias duas postea addiderunt Phryges, teste eôdem, l. 7. c. 56. Scythas dein sex rotis construxisse, memoriae tradidit Hisppocrates, lib. de aere, aquis et locis. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 3. c. 10. et supra in vocibus Currus, Curulis vectatio et Quadriga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.